Caricamento...

Vexilla regis prodeunt

di Venanzio Fortunato-Urbano VIII

Vexilla regis prodeunt di Venanzio Fortunato-Urbano VIII: «Vexilla regis prodeunt: fulget Crucis mysterium, qua vita mortem pertulit» — testo e accordi.

Vexilla regis prodeunt:
fulget Crucis mysterium,
qua vita mortem pertulit,
et morte vitam protulit.
Quae, vulnerata lanceae
mucrone diro, criminum
ut nos lavaret sordibus,
manavit unda et sanguine.
Impleta sunt quae concinit
David fideli carmine,
dicendo nationibus:
Regnavit a ligno Deus.
Arbor decora et fulgida,
ornata Regis Purpura,
electa digno stipite
tam sancta membra tangere
Beata, cujus brachiis
pretium pependit saeculi,
statera facta corporis,
tulitquae praedam tartari.
O Crux, ave, spes unica,
hoc Passionis tempore
piis adauge gratiam,
reisque dele crimina.
Te, fons salutis, Trinitas,
collaudet omnis spiritus:
quibus Crucis victoriam
largiris adde premium.
Amen.

Canti correlati

Tutti i canti del Canzoniere MiaChiesa